Warning: md5_file(local/cache-js/jsdyn-socialtags_js-8d8d06d2.js.last) [function.md5-file]: failed to open stream: No such file or directory in /homepages/11/d189999015/htdocs/lesustensilesdecuisine/ecrire/inc/filtres.php on line 3189

Accueil > La cuisine > La cuisine Antique > Apicius - DE RE COQVINARIA

Apicius - DE RE COQVINARIA

mercredi 29 décembre 2010, par Webmaster des Ustensiles de Cuisine

L’un des premiers livres de cuisine, datant de la fin du IVEME siècle. Son traité sur les sauces est une référence. Pour les latinistes distingués en ila preproduction et pour les autres, une traduction du livre peut s’acheter en ligne sur amazon.fr. Une idée originale pour occuper vos enfants un mercredi : thème et cuisine

Pour acheter le livre sur amazon :
L’art culinaire

Mais attention les romains n’utilisaient pas du sel mais du garum (assez proche de nuoc-mâm ) pas plus que le sucre.

I. CONDITVM PARADOXVM. 1. Conditi paradoxi compositio : mellis pondo XV in aeneum vas mittuntur, praemissis vini sextariis duobus, ut in coctura mellis vinum decoquas. quod igni lento et aridis lignis calefactum, commotum ferula dum coquitur, si effervere coeperit, vini 6 rore compescitur, praeter quod subtracto igni in se redit. cum perfrixerit, rursus accenditur. hoc secundo ac tertio fiet, ac tum demum remotum a foco postridie despumatur. tum piperis uncias IV, iam triti masticis scripulos III, folii et croci dragmas singulas, dactylorum ossibus torridis quinque, isdemque dactylis vino mollitis, intercedente prius suffusione vini de suo modo ac numero, ut tritura lenis habeatur. his omnibus paratis supermittis vini lenis sextarios XVIII. carbones perfecto aderunt dum bulliat.

CONDITVM MELIZOMVM VIATORIVM. 2. Conditum melizomum perpetuum, quod subministratur per viam peregrinanti : piper tritum cum melle despumato in cupellam mittis conditi loco, et ad momentum quantum sit bibendum, tantum aut mellis proferas aut vini misceas. sed si vas erit, nonnihil vini melizomo mittas, adiciendum propter mellis exitum solutiorem.

II. APSINTHIVM ROMANVM. Apsinthium Romanum sic facies : conditi Camerini praeceptis, utique [pro] apsinthio cessante ; in cuius vicem apsinthi Pontici purgati terebinthique uncias Thebaicam dabis, masticis folii III, costi scripulos senos, croci scripulos III, vini vetusti sextarios XVIII. carbones amaritudo non exigit.

III. . 1. Rosatum sic facies : folia rosarum, albo sublato, lino inseris et sutilis facias, et vino quam plurimas infundes, ut septem diebus in vino sint. post septem dies rosam de vino tollis, et alias sutiles recentes similiter mittis, ut per dies septem in vino requiescant, et rosam eximis. similiter et tertio facies, et rosam eximis, et vinum colas, et, cum ad bibendum voles uti, addito melle rosatum conficies. sane custodito ut rosam a rore siccam et optimam mittas. Similiter, ut supra, et de violatium facies, et eodem modo melle temperabis.
Rosatum sine rosa sic facies : folia citri viridia in sportella palmea in dolium musti mittes antequam ferveat, et post quadraginta dies exime. cum necesse fuerit, mel addes et pro rosato utere.

IV. Oleum Liburnicum sic facies : in oleo Hispano mittes helenium et cyperi et folia lauri non vetusta, tunsa omnia et cribellata, ad levissimum pulverem redacta, 8 et sales frictos et tritos, et per triduum vel plus permisce diligenter. post haec aliquanto tempore patere requiescere, et Liburnicum omnes putabunt.

V. Vinum ex atro candidum facies : lomentum ex faba factum vel ovorum trium alborem in lagonam mittis et diutissime agitas : alia die erit candidum. et cineres vitis albae idem faciunt.

VI. De liquamine emendando : liquamen si odorem malum fecerit, vas inane inversum fumiga lauro et cupresso, et in hoc liquamen infunde ante ventilatum. si salsum fuerit, mellis sextarium mittis et move spica, et emendasti. sed et mustum recens idem praestat.

VII. Vt carnes sine sale quovis tempore recentes sint : carnes recentes quales volueris melle tegantur, sed vas pendeat, et, quando volueris, utere. hoc hieme melius fit, aestate paucis diebus durabit. et in carne cocta itidem facies.

Callum porcinum vel bubulum et unguellae coctae ut diu durent : in sinapi ex aceto, sale, melle facta mittis ut tegantur, et, quando volueris, utere : miraberis.

VIII. Vt carnem salsam dulcem facias : carnem salsam dulcem facies, si prius in lacte coquas et postea in aqua.

IX. Vt pisces fricti diu durent : eodem momento, quo friguntur et levantur, ab aceto calido perfunduntur.

Ostrea ut diu durent : lavas ab aceto, aut ex aceto vasculum picitum lava, et ostrea compone.

X. Vt uncia laseris toto tempore utaris : laser in spatiosum doliolum vitreum mittis et nucleos pineos ut puta viginti, cumque utendum fuerit lasere, nucleos conteres, 9 et in cibis miraberis sapores ; et tantundem numero nucleorum doliolo referetur.

XI. Vt dulcia de melle diu durent : accipies quod Graeci dicunt cnecon et facies farinam et admisces cum melle eo tempore quo dulcia facturus es.

Vt mel malum bonum facias : mel malum bonum facies ad vendendum, unam partem mali et duas boni si simul miscueris.
Mel corruptum ut probes : helenium infundes in melle et incende : si incorruptum est, lucet.

1 XII. Vvae ut diu serventur : accipies uvas de vite inlaesas, et aquam pluvialem ad tertias decoques, et mittis in vas, in quo et uvas mittis. vas picari et gypsari facies, et in locum frigidum, ubi sol accessum non habet, reponi facies, et, quando volueris, uvas virides invenies. et ipsam aquam pro hydromelli aegris dabis. et si in hordeo obruas, inlaesas invenies.

Vt mala et mala granata diu durent : in calidam ferventem merge, et statim leva et suspende.